- ANALOGIUM
- ANALOGIUMGraece ἀναλογεῖον, Balbo in Catholico, ideni quod Ambo.Unde Alcuinus de Divin. offic. et Remig. Autissiodorens. l. de Celebr. Missae, Defertur Euangelium ad Analogium, praecedentibus cereis. Vide supra in voce Ambo. Interdum vero, Analogium, vocatur pluteus portatilis, aut inferior, ubi Euangelium et Epistolarum liber ponuntur legunturque: Pulpitum hinc manuale dictum, in veterib. Glossis, quod ad manum sit et manu, quo opus est, feratur. Suid. Α᾿ναλογες῀ον, ἐν ᾧ τίθενται τὰ Βιβλία. Analogium, in quo reponuntur Biblia: Curopalates de Nativ. Christi, ἔμπ ροςθεν δε τούτου ἀναλόγιον ἐφ᾿ οὗ ἐπίκει ται ἅγιον Εὐαγγέλιον, Coram ipso Analogium, in quo situm est S. Euangelium. Coram ipso, h. e. Imperarore. Item alibi τȏυ ςαυρδ῀ ἐπὶ τȏυ ἀναλογίου τεθέντος ἀσπάζε ται τοῦτον ο Βασιλεὺς, Cruce Analogio impositâ, osculatur eam Imperator. etc. Ex pretioso metallo fieri solitum, docet Chron. Francicum Histor. Franc. Tomo IV. p. 96. Analogium Hispanicô metallô fieri fecit fusoriâ arte compactum, cui prseminet dcaur ata Aquila sparis alis. Item festivis diebus in Ecclesia Romana velô obumbrari consuevisse docet Monachus Pegaviensis A. C. 1109. Velamen optimum, quod Analogio summis in festis superponitur, in quo Euangelium recitari solet: quibus iisdem linteum subter. Euangelium poni, Acta Murensis Monasterii p. 29. Ostiarium illud ante Diaconum portare, narrat Udalricus Consuetud. Cluniac. l. 1. c. 12. Intrat Diaconus albâ et stolâ indutus, et textum Enangelii portans, quem praecedunt, unus Ostiarius Ecclesiae cum Analogio, in quo legatur etc. Hinc Analogium Nocturnale, in quo nocturni apud eosdem leguntur, apud Ekkehardum Iun. de Casibus S. Gall. c. 1. laudatum Car. du Fresne Glossar. Sed et Martyrologium seu Necrologium quoque hâc voce denotari videtur, apud laudatum Udalricum l. 3. c. 10. quod est de Praecentore: Ipse supervenientes breves Fratrum defunctorum accipit et in Analogio notat. Forte, quod Martyrologium semper in Analogio esse soleat, ex quo promuntur, quae ad diei anniversaria seu obitus peragenda, Idem Gloss. Auctor. Vide quoque Spelmanum in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.